Cons. Phil. Book 3 Prosa 7
1 Quid autem de corporis uoluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas uero paenitentiae?
2 Quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent referre corporibus!
3 Quarum motus quid habeat iucunditatis ignoro; tristes uero esse uoluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum uolet intelleget.
4 Quae si beatos explicare possunt, nihil causae est quin pecudes quoque beatae esse dicantur, quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio.
5 Honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas; sed nimis e natura dictum est nescio quem filios inuenisse tortores. Quorum quam sit mordax quaecumque condicio neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est ammonere.
6 In quo Euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem.
